TRIANGULUM Circuli

TRIANGULUM Circuli
TRIANGULUM Circuli
aequalibus lateribus primum descriptum a Thalete MIlesio, qui bovem propterea immolârit, fertur, quamvis Apollodorus hoc Pythagorae tribuat. Scalenum quoque, et ea, quae ad lineae speculationem pertinent, ab Euphorbo Phryge inventa, idem auxit, propagavitque, Diog. Laertius l. 1. supra voce Perseus. Coeterum Triangulo Divinitatem comparat Xenocrates, et quidem aequilaterae, isosceli Genios, scaleno creaturas reliquas, apud plut. de Oracul. def. p. 416. Aequilaterum enim undequaque aequale est, tertium usquequaque inaequale, secundum et aequalitatem et inaequalitatem habet: atque huic Geniorum naturae respondet, affectiones humanaas in se habens, iuxtaque vim divinam: quam in rem vide Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. pur. c. 6. §. 1. Eiusdem Trianguli aequilateri similitudine, mysterium SS. Trinitatis ingenios illustratum ivit Sim. Grynaeus Theologus Basil. de Ecclesia Dei optime meritus, in Schediasmate MS. quod utinam, cum aliis, Viri maximi monumentis eruditissimis, lucem aliquando videat! De 3. Triangulis in se invicem ductis quae nummis suis insculpi curavit Antiochus Soter, vide supra Tachygraphia: uti de Triangularibus Veter. tabulis, supra in voce hac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Valentin Thau — (* 6. Oktober 1531 in Herbsleben; † 10. Juni 1575 in Leipzig) war ein deutscher Mathematiker, Astronom und Jurist. Inhaltsverzeichnis 1 Biografie 2 Studenten 3 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”